Августин. О музыке 19

12+
12+

1 просмотр

2 дня назад

ПожаловатьсяНарушение авторских прав
12+
12+

1 просмотр

2 дня назад

ПожаловатьсяНарушение авторских прав
12+
12+

1 просмотр

2 дня назад

Продолжаем читать Августина на латыни. D. Censeo: sed pene in omne genus humanum tendit haec contumelia. M. Non est quod putas. Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi volunt, quae non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero capi vel interdum, turpe atque indecorum est. 6. Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniae comparari? D. Non. M. Quid igitur distant? D. Quod in istis artem quamdam esso video, in illa vero solam naturam. M. Verisimile dicis; sed ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt? D. Cur non? Nam video tantum valere in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Praebent enim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere. M. Videtur tibi ars ratio esse quaedam, et ii qui arte utuntur, ratione uti: an aliter putas? D. Videtur.

Название:

Августин. О музыке 19

Категория:

Разное